monumenta.ch > Hieronymus > sectio 100 > 43 > sectio 60 > sectio 20 > sectio 34 > sectio 49 > 4 > sectio 210 > sectio 18 > sectio 49 > sectio 67 > sectio 326 > 5 > sectio 239 > 6 > 6 > sectio 31 > 1 > 9 > sectio 39 > sectio 2 > sectio 107 > bnf10439.192 v > sectio 2 > sectio 51 > sectio 411 > sectio > sectio 53 > 20 > sectio 15 > sectio 17 > 44 > sectio 31 > sectio 69 > 16
Ambrosius, Hexaemeron, 5, XV. <<<     >>> XVII.

CAPUT XVI. SHOW APPARATUS

0 Quomodo ciconiae proficiscantur, atque a cornicibus deducantur ac defendantur. Laudatur earumdem cornicum hospitalitas, et humana reprehenditur negligentia. Tandem ciconiarum pietati in parentes nostra impietas opponitur.
53 Ciconias ferunt collecto proficisci agmine, si quo pergendum putant, et simul plerisque circa Orientem locis invehi, et quasi tessera militari pariter omnes moveri. Exercitum credas cum signis suis pergere, sic omnes viandi comitandique et praeeundi ordinem servant. Cornices autem deducunt eas ac dirigunt, et velut quibusdam turmis stipatricibus prosequuntur; adeo ut adiumenta quaedam bellantibus adversus iynimicas aves conferre credantur, et propriis periculis bella aliena suscipere. Cuius rei indicium est, quia nullae per intervallum aliquod temporis residere in iis locis reperiuntur; et quia cum vulneribus revertentes manifesta quadam sanguinis sui voce caeterisque loquuntur indiciis gravium se certaminum subiisse conflictum. Quis igitur illis poenam desertionis indixit? Quis derelictae militiae supplicia praescripsit formidolosa; ut nulla prosequendis hospitalibus turmis sese subtrahere nitatur: sed certatim omnes deductionis munere officioque fungantur?
54 Discant homines hospitalia servare iura, et ex avibus cognoscant quid religionis hospitibus sit deferendum, quae obsequia deputanda, quibus cornices etiam pericula sua negare non soleant. His igitur nos ianuas claudimus, quibus aves etiam animas suas conferunt; et quos illae consortio prosequuntur discriminis, eos tecti prohibemus hospitio; et quorum illae bella suscipiunt, his nos bella frequenter inferimus. Mentior, si non Sodomitanis haec fuit causa supplicii: aut Aegyptius furor genti hospitae dum bellum conatur inferre, inhospitalitatis poenas infidae naufragio plebis exsolvit.
55 Quam vero rationabilium non excedat pietatem ac prudentiam avis huius clementia considerandum, quam nec post exemplum quidem irrationabilium quisquam nostrum imitari potuerit. Nam depositi patris artus per longaevum senectutis plumarum tegmine alarumque remigio nudatos circumstans soboles pennis propriis fovet. Et quid dicam, collatitio cibo pascit, quando etiam ipsa reparat naturae dispendia, ut hinc atque inde sublevantes senem fulcro alarum suarum ad volandum exerceant, et in pristinos usus desueta iam revocent pii patris membra? Quis nostrum levare aegrum non fastidiat patrem? Quis fessum senem suis humeris imponat, quod in ipsa historia vix credibile habetur? Quis ut pius sit, non hoc servulis mandet obsequium? At vero avibus non est grave, quod pietatis est plenum: non est onerosum, quod solvitur naturae debito. Non recusant aves pascere patrem, quod etiam praescripta necessitate sub terrore poenarum plerique hominum recusarunt. Aves non scripta, sed nata lex stringit. Aves ad hoc munus nulla praecepta conveniunt, sed gratiae naturalis officia. Aves non erubescunt reverendi senis membra portare; est enim vectura pietatis, quod eo usque frequenti testificatione percrebuit, ut congruae mercedem remunerationis invenerit. Nam Romanorum usu pia avis vocatur. Et quod vix uni imperatori consulto senatus delatum dicitur, hoc istae aves in commune meruerunt. Habent ergo aves istae decreta patrum ad propriae insigne clementiae. Pios enim filios patrum prius oportuit iudicio praedicari. Habent etiam universorum suffragia; nam retributio beneficiorum ἀντιπελάργησις nominatur; πέλαργος enim ciconia dicitur. Virtus itaque ab his nomen accepit, cum relatio gratiarum ciconiae vocabulo nuncupatur.